PROTESILAEUM

PROTESILAEUM
PROTESILAEUM
Graece Πρωτεσιλάειον, Protesilai Fanum vel Sepulchrum, in Cherroneso erat, ex ad verso Sigei; circa quod arbores plantatae, ubi in eam altitudinem increverant, ut Ilium possent aspicere, statim inarescebant, deinde revirescere incipientes iterum a solo crescebant, Strabo et plinius, l. 16. c. 44. Paulo aliter Epigramma Philippi nondum editum, quod non totas arbores interiisse docet, sed summum duntaxat earum cacumen, et quantacumque pars Ilium aspexerit, inarescere, decussis foliis. Vide illum apud Salmas. as Solin. p. 870. Certe et apud Abydenos cultum esse Protesilaum divinis honoribus discimus ex Mela, qui l. 2. c. 2. in hac regione Protesilai ossa delubero consecrata fuisse, refert. Eundem Dinomenes pinxisse legitur, apud Plin. l. 34. c. 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”